monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 7
Et iterum audivi vocem de supernis coelorum dicentem mihi: Christo Iesu vero Filio Dei in ligno passionis suae pendente; Ecclesia in secreto supernorum mysteriorum ipsi associata, purpureo sanguine eius dotata est. Sicut et ipsa demonstrat; cum frequenter ad altare accedens dotem suam reposcit, et quanta devotione filii eius ad divina mysteria accedentes ea percipiant, attentissime considerat.